Walterus
susceptis ex ea filio Alexandro nomine, quem comitem Rossiae fecit,
et filia, quam Donaldo Hebridiano uxorem dedit, defunctus est.
Alexander ex filia Roberti gubernatoris, quam duxerat, unam
duntaxat filiam reliquit, Eufemiam nomine, quae admodum adhuc
adolescentula erat, dum pater decederet, parumque rerum perita. Eam
gubernator [Albany], blanditiis an minis incertum, persuasam
induxit, ut resignato in ipsum comitatu Rossensi, ab eo rursum
reciperet his legibus, ut si ipsa sine liberis decederet, ad filium
eius secundo natum rediret. Quod si neque ille masculam prolem
reliquisset, tum Robertus eius frater succederet, ac si in illo
quoque defecisset soboles, tum ad regem rediret Rossia. Quibus
astute callideque peractis haud multo post Eufemia adhuc virgo
moritur, ut ferebatur, opera gubernatoris sublata, ut ad filium
comitatus veniret. Ita Ioannes, quum antea Buthquhaniae comes
fuisset Rossiae comitatum acquisivit, et unicam tantum filiam
reliquit, quam Willelmus a Setoun eques auratus in coniugem
accepit; unde factum est ut eius familiae principes ius sibi
Buthquhaniae vendicent. At Donaldus qui amitam Eufemiae Alexandri
Leslie sororem, uxorem habebat, ubi Eufemiam defunctam audivit, a
gubernatore postulavit ex haereditate Rossiae comitatum; ubi quum
ille nihil aequi respondisset, collecta ex Hebridibus ingenti manu,
partim vi, partim benevolentia, secum ducens Rossiam invadit, nee
magno negotio in ditionem suam redegit, Rossianis verum recipere
haeredem haud quaquam recusantibus.
Pages:
203
204
205
206
207
208
209
210
211
212
213
214
215
216
217
218
219
220
221
222
223
224
225
226
227