Prev | Current Page 216 | Next

Rait, Robert S.

"An Outline of the Relations between England and Scotland (500-1707)"

Verum eo successu non
contentus, nec se in eorum quae iure petiverat, finibus continens,
Moraviam. Bogaevallem iisque vicinas regiones hostiliter
depopulando in Gareotham pervenit, Aberdoniam, uti minitabatur,
direpturus. Caeterum in tempore obvians temeritati eius Alexander
Stuart Alexandri filii Roberti regis secundi comitis Buthquhaniae
nothus, Marriae comes ad Hairlau (vicus est pugna mox ibi gesta
cruentissima insignis) haud expectatis reliquis auxiliis cum eo
congressus est. Qua re factum est, ut dum auxilia sine ordinibus
(nihil tale suspicantes) cum magna neglegentia advenirent, permulti
eorum caesi sint, adeoque ambigua fuerit victoria, ut utrique se in
proximos montes desertis castris victoria cedentes receperint.
Nongenti ex Hebridianis et iis qui Donaldo adhaeserant cecidere cum
Makgillane et Maktothe praecipuis post Donaldum ducibus. Ex Scotis
adversae partis vir nobilis Alexander Ogilvy Angusiae vice-comes
singulari iustitia ac probitate praeditus, Jacobus Strimger
Comestabulis Deidoni magno animo vir ac insigni virtute, et ad
posteros clarus, Alexander Irrvein a Drum ob praecipuum robur
conspicuus, Robertus Maul a Pammoir, Thomas Moravus, Wilhelmus
Abernethi a Salthon, Alexander Strathon a Loucenstoun, Robertus
Davidstoun Aberdoniae praefectus; hi omnes equites aurati cum
multis aliis nobilibus eo praelio occubere.


Pages:
204 205 206 207 208 209 210 211 212 213 214 215 216 217 218 219 220 221 222 223 224 225 226 227 228
Mam Marzenie Pajacyk Fundacja Hobbit Podaruj Zycie Kidprotect