Prev | Current Page 461 | Next

Tyler, James Endell, 1789-1851

"Or, The Evidence of Holy Scripture and the Church, Against the Invocation of Saints and Angels, and the Blessed Virgin Mary"

Et ipse dedit alios
apostolos, alios prophetas, alios evangelistas, alios pastores et
magistros in perfectionem sanctorum_.
[7. _Aperti sunt coeli_. Non sufficit unum coelum aperiri: aperiuntur
plurimi, ut descendant non ab uno, sed ab omnibus coelis angeli ad eos
qui salvandi sunt. Angeli qui ascendebant et descendebant super Filium
hominis, et accesserunt as eum, et ministrabant ei. Descenderunt autem
angeli, quia prior descenderat Christus, metuentes descendere priusquam
Dominus virtutum omnium rerumque praeciperet. Quando autem viderunt
principem militiae coelestis in terrestribus locis commorari, tunc per
apertam viam ingressi sunt sequentes Dominum suum, et parentes voluntati
ejus qui distribuit eos custodes credentium nomini suo. Tu heri sub
daemonio eras, hodie sub angelo. _Nolite_, inquit Dominus, _contemnere
unum de minimis istis_ qui sunt in ecclesia. _Amen enim dico vobis, quia
angeli eorum per omnia vident faciem Patris qui est in coelis_.
Obsequuntur saluti tuae angeli, concessi sunt ad ministerium Filii Dei,
et dicuntinter se: si ille descendit, et descendit in corpus; si mortali
indutus est carne, et sustinuit crucem, et pro hominibus mortuus est,
quit nos quiescimus? quid parcimus nobis? Eja omnes angeli descendamus e
coelo. Ideo et multitudo militiae coelestis erat laudantium et
glorificantium Deum, quando natus est Christus.


Pages:
449 450 451 452 453 454 455 456 457 458 459 460 461 462 463 464 465 466 467 468 469 470 471 472 473
Mam Marzenie Krwinka Podaruj Zycie Fundacja Avalon Mimo Wszystko