Prev | Current Page 462 | Next

Tyler, James Endell, 1789-1851

"Or, The Evidence of Holy Scripture and the Church, Against the Invocation of Saints and Angels, and the Blessed Virgin Mary"

Omnia angelis plena
sunt: veni, angeli, suscipe sermone conversum ab errore pristino, a
doctrina daemoniorum, ab iniquitate in altum loquente: et suscipiens eum
quasi medicus bonus confove atque institue, parvulus est, hodie nascitur
senex repuerascens: et suscipe tribuens ei baptismum secundae
regenerationis, et advoca tibi alios socios ministerii tui, ut concti
pariter eos qui aliquando decepti sunt, erudiatis ad fidem. _Gaudium
enim est majus in coelis super unum peccatorem poenitentiam agentem,
quam supra nonaginta novem justos quibus non opus est poenitentia_.
Exultat omnis creatura, collaetatur et applaudit his qui salvandi sunt.
Nam _expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat_. Et licet
nolint ii qui scripturas apostolicas interpolaverunt istiusmodi sermones
inesse libris eorum quibus possit Creator Christus approbari, expectat
tamen omnis creatura filios Dei, quando liberentur a delicto, quando
auferentur de Zabuli manu, quando regenerentur a Christo. Verum jam
tempus est, ut de praesenti loco aliqua tangamus. Vidit Propheta non
visionem, sed visiones Dei. {404} Quare non vidat unam, sed plurimas
visiones? Audi Dominum pollicentem atque dicentem: _Ego visiones
multiplicavi_. 8. _Quinta mensis_. Hic annus quinta captivitatis regis
Joachim. Trigesimo anno aetatis Ezekielis, et quinto captivitatis
Joachim, Propheta mittiur ad Judaeos.


Pages:
450 451 452 453 454 455 456 457 458 459 460 461 462 463 464 465 466 467 468 469 470 471 472 473 474
Fundacja Hobbit Fundacja Sloneczko Dzieci Niczyje Nasze Dzieci Podaruj Zycie