[Dr.
Wiseman's Lectures, vol. ii. p. 108, from Berington and Kirk, p. 430,
431.]
Note.--Page 231. (Decree of the Council of Trent.) [Canones et Decreta
Sacros. OEcumen. et Genera. Concilii Tridentini, &c. Rom. fol. A.D.
1564.]
Mandat sancta Synodus omnibus Episcopis, et ceteris docendi munus
curamque sustinentibus, ut juxta Catholicae, et Apostolicae Ecclesiae usum,
a primaevis Christianae religionis temporibus receptum, sanctorumque
Patrum consensionem, et sacrorum Conciliorum decreta, inprimis de
Sanctorum intercessione, invocatione, Reliquiarum honore, et legitimo
imaginum usu, fideles diligenter instruant, docentes eos, Sanctos, una
cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo offerre; bonum
atque utile esse suppliciter eos invocare; et ob beneficia impetranda a
Deo per Filium ejus Jesum Christum, Dominum nostrum, qui solus noster
Redemptor et Salvator est, ad eorum orationes, opem, auxiliumque
confugere: illos vero, qui negant sanctos aeterna felicitate in coelo
fruentes, invocandos esse; aut qui asserunt, vel illos pro hominibus non
orare, vel eorum, ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse
idololatriam, vel pugnare cum verbo Dei, adversarique honori unius
Mediatoris Dei et hominum, Jesu Christi, vel stultum esse, in coelo
regnantibus voce, vel mente supplicare, impie sentire. Sanctorum quoque
Martyrum, et aliorum cum Christo viventium Sancta corpora, {412} quae
viva membra fuerunt Christi, et templum Spiritus Sancti, ab ipso ad
aeternam vitam suscitanda et glorificanda, a fidelibus veneranda esse;
per quae multa beneficia a Deo hominibus praestantur: ita ut affirmantes,
Sanctorum Reliquiis venerationem, atque honorem non deberi; vel eas,
aliaque sacra monumenta a fidelibus inutiliter honorari; atque eorum
opis impetrandae causa sanctorum memorias frustra frequentari; omnino
damnandos esse, prout jampridem eos damnavit, et nunc etiam damnat
Ecclesia.
Pages:
463
464
465
466
467
468
469
470
471
472
473
474
475
476
477
478
479
480
481
482
483
484
485
486
487